[¶3 of 6] Ambulatōrēs silvam intrābant. Prope flumen sedēbant et inter sē conversatiōnēs habēbant. "Vesuvius
ērumpēbat, ut scimus. Cinerēs urbem nostram
tegēbant. Haec
meminimus, sed postquam -- nihil,
donec ē cineribus
surgebāmus. Et nunc, necesse nōbīs est
nec spirāre, nec edēre, nec bibere, nec dormīre. Nēmō nōs vulnerāre potest, quod nōn
sanguinamus. Ille pirata, ubi nōs videbāt,
perterritus erat. Cur?
Pellēs nostrae color cineris sunt! Fortasse hic color pellis
aliīs hominibus terret."