Chapter 1

familia


Hic est Cornēlius. Cornēlius est pater. Cornēlius est vir Romānus. Cornēlius senātor est.

Haec est Aurēlia. Aurēlia est māter.

Cornēlius dicit, "Sum pater. Sum senātor Romānus."

Aurēlia dīcit, "Sum mater. Sum fēmina Romāna."

Cornēlius et Aurēlia dīcunt, "Sumus Romanī."

Haec est Cornēlia. Cornēlia puella Romāna est. Cornēlia est fīlia Cornēlī et Aurēliae. Cornēlia dīcit, "Sum puella Romāna."

Cornēlia dīcit, "Es māter mea." Aurēlia dīcit, "Ita, sum māter tua, et fīlia mea es."

Cornēlia dīcit, "Es pāter meus." Cornēlius dīcit, "Ita, sum pāter tuus, et fīlia mea es."

Cornēlius et Aurēlia sunt parentēs Corneliae. Cornēlia dīcit, "Estis parentēs meī." Aurēlia et Cornēlius dīcunt, "Ita, sumus parentēs tuī."

Hic est Mārcus. Mārcus puer Romānus est. Mārcus est fīlius Cornēlī et Aurēliae. Mārcus frater Cornēliae est. Mārcus dīcit, "Sum puer Romānus. Pater meus est senātor Cornēlius."

Mārcus dīcit, "Es soror mea. Sum frater tuus." Cornēlia dīcit, "Certē, sum soror tua, et frater meus es."

Mārcus et Cornēlia dīcunt, "Cornēlius et Aurēlia sunt parentēs nostrī. Sumus līberī Cornēlī et Aurēliae."

Cornēlius et Aurēlia dīcunt, "Mārcus et Cornēlia līberī nostrī sunt. Parentēs Marcī et Cornēliae sumus."

Cornēlius et Aurēlia et Cornēlia et Mārcus familia Romana sunt. Cornēlius et Aurēlia et Cornēlia et Mārcus dicunt, "Sumus famīlia Romana!"

ubi habitas? ubi es?


Haec urbs est Rōma. Rōma est urbs magna. Cornēlius Rōmae habitat. Cornēlius Rōmae cum Aurēliā habitat. Cornēlius et Aurēlia Rōmae habitant.

Mārcus dicit, "Habitō Rōmae."

Cornēlia et Mārcus dicunt, "Habitāmus Rōmae."

Cornēlius dicit, "Mārce, ubi habitās?" Mārcus dicit, "Rōmae habitō. Rōma in Italiā est."

Aurēlia dicit, "Cornēlia, ubi habitās?" Cornēlia dicit, "Rōmae habitō. Rōma in Italiā est."

Aurēlia dicit, "Mārce et Cornēlia, ubi habitātis?" Mārcus et Cornēlia dicunt, "Habitāmus Rōmae!"

Sed hodiē familia nōn est Rōmae. Ubi est familia hodiē?

Cornēlia dicit, "Aestatē mea famīlia Romae nōn manet. Iter facimus Bāiās, ubi nostra villa rūstica est."

Mārcus dicit, "Amō aestatem. Amō vīllam rūsticam. Prope vīllam silva est."

Cornēlia dicit, "Urbs Bāiana est parva et prope Neāpolem. Amīca mea, nōmine Flāvia, Bāiīs habitat."

Haec puella est Flāvia. Flāvia Bāiae habitat. Flāvia laeta est quod Cornēlia iam in vīllā rūsticā habitat. Puellae in agrō ambulant.

Cornēlia et Flāvia dicunt, "Ambulāmus in agrō. Laetae sumus quod in agrō ambulāmus."

Mārcus laetus est quod iam in vīllā habitat.

Mārcus dicit, "Laetus sum quod iam in vīllā habitō."

Hic canis est Rufus. Rufus in vīllā rūsticā habitat. Rufus Mārcum amat.

Rufus latrat, "Laetus sum quod Mārcus in villā est."

Rufus et Mārcus in silvīs ambulant.

Chapter 2

Sextus


Hic puer est Sextus. Sextus Pompeiīs habitābat, sed iam cum familiā Cornēlīanā habitat. Pater Sextī, quī milēs est, amicus Cornēlī est. Pater Sextī in Asiā bellum gerit.

Mārcus et Sextus in vīllā ambulant. "Hīc," dicit Mārcus, "est cubiculum nostrum. Ego et tu hīc dormimus."

Puerī tablinum intrat. In tablīnō Cornēlius laborat. "Salvē, pater," dicit Mārcus. "Quid facis?"

"Salvēte, puerī," dicit Cornēlius. "Epistulās legō et scrībō. Habeō multās epistulās." Sextus unam ex epistulīs videt. "Estne illa epistula ā patre meō?"

"Ita verō," dicit Cornēlius. "Haec epistula ā patre tuō est. Tuus pater epistulam scribit quod vult tē nōbīscum manēre. Laetus sum quod iam nōbīscum habitās." "Gratiās agō," dicit Sextus. "Valē, pater," dicit Mārcus. "Ego et Sextus ad hortum ambulant." "Valēte, puerī," dicit Cornēlius. Cornēlius alteram epistulam legit.

Sextus et Mārcus hortum intrant. In hortō servus est. Servus in hortō laborat. Mārcus dicit, "Ille servus est Davus. Davus est vīlicus. Dave, hic est Sextus." Davus nihil respondit, sed laborat. Puerī ad culīnā ambulant.

in culīnā


Mārcus et Sextus culīnam intrant. In culīnā ancīlla est. Ancīlla culīnam purgat. Mārcus dicit, "Sexte, haec est ancilla Caledonia. Caledonia coqua optima est!"

"Sālve, Sexte," dicit Caledonia. "Esurisne?" Sextus esurit, sed etiam timidus quod Caledonia pulcherrima est. "Nōn esuriō, gratias." "Esuriō," dicit Mārcus. "Habēmusne pernam?" "Certē," dicit Caledonia. "Habeō pernam et panem."

Caledonia Mārcō pernam et panem dat. Dum Mārcus edit, Sextus eum spectat. "Nonne esuris, Sexte?" rogat Calendonia. Sextō panem et pernam dat, et Sextus edit. "Grātias," dicit Sextus. "Lībenter," respondit Caledonia. "Sed iam mihi necesse est cenam coquere. Valēte, puerī!" Puerī ā culīnā ambulant.

ubi es? quō is?


Sextus prope ianuam stat. Quō Sextus it? Sextus in agrōs it.

Flāvia et Cornēlia sub arbore stant. Ubi sunt? Sunt in silvā.

Ubi Marcus et Cornēlius sunt? Marcus et Cornēlius in atriō sunt. Marcus ad tablinum ambulat. "Mārce," rogat Cornēlius, "quō is?" Marcus dicit, "Eō in tablinum."

Ubi Aurēlia et Cornēlia et Sextus sunt? Aurēlia et Cornēlia et Sextus in hortō sunt. Aurēlia et Cornēlia ad villam ambulat. "Quō itis?" rogat Sextus. Aurēlia dicit, "In villam imus."

Ubi est Rufus? Rufus est in mensā.

Ubi est Rufus? Rufus est sub mensā.

Ubi est Rufus? Rufus est prope mensam.

Quō Rufus it? Rufus in silvās it.

Chapter 3

in silvā


Hodiē Cornēlia et Flāvia in silvā sunt. Sub arbore Cornēlia sedet, quod librum legit. Flāvia, quae est puella strēnua, dicit Cornēliae, "Cornēlia, cur sedēs sub arbore? Legere taediōsum est! Volō currere in agrīs."

Cornēlia dicit, "Nolō currere. Sum fessa. Volō sub arbore sedēre et legere." Flāvia sola currit in agrīs. Brevī tempore fessa est, et cum Cornēliā sub arbore sedet. Dum Cornēlia librum legit, Flāvia epistulam scrībit. Cornēlia rogat, "Cuī illam epistulam scrībis?" "Scrībō ad fratrem meam, quī est milēs in Iūdaeā," Flāvia respondit.

"Ubi est Iūdaea?" rogat Cornēlia. "Iūdaea in Asiā est. Nōs Romānī contrā Iudaeīs Hierosolymīs bellum gerimus. Frater meus, Mānlius nōmine, est signifer Legionis X. Bellum est perīculōsum, sed Mānlius milēs fortis est et dī eum protegunt."

Puellae sub arbore sedent dum Flāvia scrībit. Flāvia, postquam epistulam conficit, cum Cornēliā ambulat ex silvā ad vīllam rūsticam Corneliōrum. "Vāle, Cornēlia," dicit Flāvia. "Domum nunc redeō. Mater paterque mē expectat." "Vāle, Flāvia," dicit Cornēlia. "Vidēbō tē crās."

ubi est Mārcus?


Rufus, canis Mārcī, in atriō sedet. Rufus ludere pilā vult, sed ubi est Mārcus? Marcum nōn videt. Rufus cubiculum Mārcī intrat. Estne Mārcus in cubiculō? Minime! Sextus dormit in cubiculō, sed Mārcus abest.

Rufus tablinum intrat. Estne Mārcus in tablīnō? Minime! Cornēlius laborat in tablīnō, sed Mārcus abest.

Rufus cūlīnam intrat. Estne Mārcus in cūlīnā? Minime! Caledōnia et Davus in culīnā coquunt, sed Mārcus abest.

Rufus hortum intrat. Estne Mārcus in hortō? Minime! Cornēlia et Flāvia in hortō ludent, sed Mārcus abest.

Rufus triclinium intrat. Estne Mārcus in triclinium? Minime! Aurēlia in tricliniō sedent, sed Mārcus abest. Rufus vīllam exit et in agrōs currit. Odor Marcī olfacit! Currit ad Marcum, quī sedet sub arbore. Pilam ad pedēs Mārcī ponit.

"Sālvē, Rufe!" exclāmat Mārcus. "Visne pilā ludere?" Rufus caudam movet. Mārcus pilam iacit. Rufus pilam petit et refert ad Marcum. Diu Marcus et Rufus in agrīs ludent. Mox Rufus fessus et laetus est. Vocem Aurēliae audiunt, quī clamat, "Mārce! Tempus est cēnāre!" Mārcus et Rūfus ad vīllam redeunt.

Chapter 4

lupus


Cornēlia et Flāvia in hortō saepe ambulant. Sī dies est calidus, ex hortō in silvam ambulant quod ibi est flūmen frigidum. In eādem silvā Mārcus et Sextus quoque saepe errant.

Hodiē, quod dies est calidus, puellae sub arbore prope flūmen sedent. Dum ibi sedent, Flāvia inquit, "Hās silvās amō. Arborēs nobis umbram dat, et mihi placet natāre in flumine frigidō." "Multa animalia in silvā sunt," dicit Cornēlia. "Vidēsne illum cervum trāns flumen?" Cornēlia et Flāvia diū cervum spectant. Subitō cervum celeriter ā flumen currit. "Quid cervum terret?" rogat Flāvia.

"Nesciō," respondet Cornēlia. Est silentium longum. Subitō ululationem audiunt et lupum prope flumen apparet. Perterritae sunt puellae. Statim clāmant, "Mārce! Sexte! Ferte auxilium! Ferte auxilium!" Mārcus, ubi clāmōrem audit, statim ad puellās currit. Lupus eōs iam spectat. Mārcus rāmum arripit et currit ad lupum.

Subitō lupus coepit transformāre. Nunc caput lupī habet, sed corpus puerī. Ille semilupus ridet, et vōce Sextī dicit, "Quam perterrita estis, puellae! Sed tutae estis. Sum Sextus!" Mārcus et puellae stupent. "Tu es… versipellis?" Mārcus rogat.

Nunc Sextus solus prope flūmen stat. "Ita," dicit Sextus. "Ecce! Nunc sum puer, sed nōnnumquam lupus sum." Mārcus Sextum rāmō verberat. "Cur me verberas?" clamat Sextus, quī iam caput manibus protegit. "Quod puellās terres!" clamat Mārcus. "Et quod mē nōn narrās tē versipellem esse!"

quid vult?


Cornēlia est fessa. Quid Cornēlia vult? Cornēlia dormīre vult. Cornēlia dicit, "Sum fessa. Dormīre volō."

Sextus esurit. Quid Sextus vult? Sextus edere vult. Sextus dicit, "Esuriō. Edere volō."

Rufus pilam habet. Quid Rufus vult? Rufus ludere vult. Rufus putat, "Pilam habeō. Ludere volō."

Marcus et Sextus prope flumen sunt. Quid volunt? Natāre in flumine volunt. Marcus et Sextus dicunt, "Sumus prope flumen. Volumus natāre in flumine."

Caledōnia et Davus in triclīniō sunt. Quid volunt? Sermonem habēre volunt. Calēdōnia et Davus dicunt, "Sumus in triclīniō. Sermonem habēre volumus."

Aurēlia Marcum et Sextum forīs ludere vult. "Vōs amabō, Mārce et Sexte, forīs ludete."

Aurēlia Cornēliam et Flāviam in agrīs ambulāre vult. "Vōs amabō, Cornēlia et Flāvia, in agrīs ambulāte."

heri et hodiē


Hodiē Sextus in silvā ludit. Sed herī nōn ludēbat in silvā. Heri in vīllā manēbat. Sextus inquit, "Hodiē in silvā ludō, sed herī in villā manēbam." Hodiē Mārcus et Rufus in agrīs ambulant. Sed herī nōn in agrīs ambulābant. Heri in vīllā manēbant. Mārcus dicit, "Hodiē ego et Rufus in agrīs ambulamus, sed herī in vīllā manēbamus."

Hodiē Cornēlia librum legit. Sed heri nōn legēbat. Heri ambulābat in agrīs. Cornēlia inquit, "Hodiē librum legō, sed heri ambulābam in agrīs.” "Salve, Flāvia," dicit Cornēlia. "Quid hodiē facis?" "Hodiē epistulam ad fratrem scribō." "Scrībēbāsne heri?" "Minime. Heri tē visitābam!"

Sextus inquit, "Hodiē puer sum, sed heri lupus eram." Cornēlia dicit, "Hodiē sum in silvā, sed heri in vīllā eram." Cornēlia et Flāvia dicunt, "Hodiē in silvā sumus, sed heri in vīllā eramus." Hodiē Mārcus laetus est, sed heri tristis erat. Sextus dicit, "Cur heri tristis eras?" Mārcus respondit, "Tristis eram propter nōn sum versipellis. Sed hodiē laetus sum, propter ego et tū amicī sumus."

Chapter 5

quomodo Sextus veripellis factus est


"Sexte," dicit Mārcus, "quam diū versipellis fuistī? quomodo fit?" "Ut scis," respondet Sextus, "Pompeiīs nātus sum. Ibi erant multae rēs mirae. Exemplī gratiā, phantasma in nostrā vīllā habitabat." "Phantasma?" rogat Mārcus. "Phantasmata mē terrent!" "Illud phantasma benignum erat. Latrūnculīs saepe ludēbamus." Mārcus nescit quid dicat.

"Eram decem annōs nātus, et in silvīs sub monte Vesuviō cum cane meō, nōmine Achilles, currēbam. Saepe ludēbam in illīs silvīs, sed subitō ego et Achilles in prātō, quod numquam antē videram, eramus. Sedēbamus in prātō. Mox lupus ē silvīs pratum intrābat, et Achilles territus erat. Latrābat ad lupum, sed lupus nōn movēbat. Achilles ad lupum ambulābat et eum olfaciēbat." Mārcus interpellat, "Eheu! Quid faciēbas?"

"Nesciēbam quid facerem. Dum lupum spectābam, subitō lupus transformāre coepit. Ubi lupus antē stābat, nunc senex stābat. Senex Achillem permulcēbat, et mihi dīcēbat, 'Avē, puer. Ignosce mihi si tē aut canem terream. Sum Iulius Lycus, et, ut vides, versipellis sum. Sed nunc senex sum, et nōn iam volō lupus esse. Necesse est mihi aliquem eligere quī locum meum ūsupāre potest. Tē eligō.'"

"Iulius Lycus mihi pōtiōnem rubram dābat. Tum ēvānescēbat. Pōtiōnem potābam, et subitō lupus eram. Ego et Achilles currēbat in silvīs, et, ubi vesper erat, mē tranformābat iterum in puerum." Mārcus stupet. "Illa fabūla mīra est! Sexte, tu fortunatus es. Volō esse versipellis!" "Sed nōn habeō pōtiōnem," dicit Sextus. "Nōn sum fortunatus, quod habeō neque Achillem neque matrem meam."

quid facere potes?


Cornēlia puella fortis est. Quid Cornēlia facere potest? Cornēlia arborem ascendere potest. Caledōnia coqua optima est. Quid Caledōnia facere potest? Caledōnia cēnam bonam coquere potest.

Mārcus dicit, "Sum puer celer. Quid facere possum? Celeriter currere possum." Mārcus Sextō dicit, "Es versipellis. Quid facere potes? Sē in lupum transformāre potes." Sextus dicit, "Certē, mē in lupum tranformāre possum."

Dāvus et Eucleidēs dicunt, "Sumus servī. Quid facere possumus? Strenuē laborāre possumus."

Sextus puellīs dicit, "Flāvia et Cornēlia, puellae estis. Puellae infīrmae et stultae sunt. Quid facere potestis?" "Tē librō verberāre possum," clamat Cornēlia. "Tē baculō ferīre possum," clamat Flāvia. "Currere possum," respondet Sextus. "Valētē!"

Chapter 6

diēs postrēmī Pompeiōrum


In annō DCCCXXXII ab urbe conditā, Sextus et mater eius Pompeiīs habitābant. Pāter Sextī prīdem ad Asiam īvierat. "Mater," dīxit Sextus, "sentisne tremorem terrae? Sentiō tremōrēs." "Ego nōn putō," respondit mater. "Motum terrae abhinc annōs septendecim nōn habuimus."

Achilles ganniēbat, et Sextus canem permulcēbat. Subitō sonitum magnum audiēbant, et Achilles coepit ululāre. Sextus forīs currēbat et caelum spectābat. Sextus attonitus erat. Montem Vesuvium spectābat, et suprā mōntem nubem atram erat. "Quid est illam nubem, mater?" rogābat Sextus. "Nesciō, mī filī," mater respondit. "Fortasse intus debēmus īre."

Sextus ad ianuam villae sē vertēbat. Subito Achilles ex ianuā currēbat. "Achilles!" clamābat Sextus. "Ī intus!" Sed Achilles Sextō nōn parēbat. In urbem currēbat canis. Sextus post canem currēbat. "Sexte! Sexte!" clamavit mater. "Revenī ad mē! Nolī īre in urbem!"

"Necesse est mihi Achillem invenīre!" Sextus in viās urbis currēbat, Achillem petēns. Per hanc viam et illam viam currēbat, sed nōn Achillem inveniēbat. Petēbat Achillem in palaestrā et in amphitheatrō. Petēbat Achillem in theatrō et in balneīs. Petēbat Achillem in templō Veneris, sed nōn Achillem inveniēbat. Tandem in forum currēbat.

Achilles aberat. Cinis et flamma dē caelō cadēbat. Sextus perterritus erat. Sē transformābat in lupum et domum redīre temptābat, sed cinis densus erat. Sextus sē vertābat et in silvās currēbat. Procul in silvīs Sextus, nōn iam lupus et iterum puer, spectābat urbem dum cinerēs et flammae crescēbant. Sextus sedēbat and lacrimābat.

Chapter 7

ambulatōrēs mortuī


Paucīs post mensibus, omnia silentia sunt Pompeiīs. Dies calidus est, et cinerēs omnia tegunt. Nulla vīta usquam est. Sed subito per cinerēs manus apparet! Aliquid ē terrā ascendit. Quid est? Videtur esse… vir? Sed nemo per tantum tempus sub cinerēs superesse potest.

Hic vir mortuus est, tamen ambulat. Est ambulator mortuus. Mox alter ambulator ē cinere ascendit, et tunc alter. Multī virī mortuī et multae fēminae mortuae, multī puerī mortuī et puellae mortuae apparent. Subitō, unus ex ambulatoribus dicit.

"Ubi sumus? Est hīc Pompeiī? Quid accīdit? Cur nēmo nōs adiuvāvit?" "Cur nōn in regnō Plutōnis sumus?" dicit alter. "Nonne mortuī sumus? Nōn spīrō. Cor meum nōn pulsat. Tamen movēre possum!"

Inter sē multōs sermōnēs habēbant, dōnec ūnus ambulātor magnā voce clamat, "Civēs Pompeiī, mē audīte! Sum Caecilius, et ubi vivēbam mercātor eram. Nesciō cur mortuī simus. Nesciō cur nunc ambulāre possimus. Sed hoc sciō: necesse est nobīs intellegere cur haec acciderit. Fortasse omnēs Romanī mortuī sunt. Sānē, sī quis Romanus iam vivat, nōs adiuvet. Ergō, necesse est nobīs iter facere et ceterōs Romanōs invenīre, aut mortuōs aut vivōs." Ceterī ambulatōrēs consentiunt. Ad portum ambulant quod scīre volunt sī ullae navēs maneant.

Chapter 8

hodiē et crās


Hodiē Sextus Rufō cibum dat. Sed crās Rufō cibum nōn dābit. Crās Mārcus Rufō cibum dābit. Sextus inquit, "Hodiē Rufō cibum dabō, sed crās Mārcus Rufō cibum dabit."

Hodiē Cornēlia in ludō latrunculōrum Marcum vincit. Sed crās Marcum nōn vincet. Crās Marcus cum Cornēliā latrunculīs nōn ludet. Mārcus iratus dicit, "Latrunculīs cum Cornēliā nōn ludam. Cornēlia fraudātrix est!" "Ōsōrēs oderint," respondet Cornēlia.

Hodiē ambulatōrēs Pompeiīs sunt. Crās Pompeiīs nōn erint. Crās ambulatōrēs Neapolem navigābunt. Ambulatorēs dicunt, "Hodiē Pompeiīs sumus. Crās Pompeiīs nōn erimus. Crās Neapolem navigābimus." Hodiē Dāvus in hortō laborat. Crās Dāvus in hortō laborabit. Dāvus semper in hortō laborat. Dāvus dicit, "Hodiē in hortō laborō. Crās in hortō laborābō. Semper in hortō laborō."

Hodiē Cornēlia Flāviam nōn videt, quod Flāvia et parentēs Cumīs sunt. Cumīs Flāvia armillam emet, et crās Cornēliae eam dabit. Hodiē Aurelia tunicam novam Marcō facit. Crās tunicam novam Sextō faciet. Ancillae hodiē Aureliam adiuvant, sed crās ancillae nōn adiuvābunt. Crās, ancillae ad macellum ībunt, quod necesse est eīs prō familiā cibum emere. Ancillae inquiunt, "Crās ad macellum ībimus. Referēmus pernam et piscēs et multa holera. Mox Cornēlius hospitem praeclarum habēbit."

piratae


Ambulatōrēs mōrtuī Neapolem navigāre volēbant. "Neapolis magna urbs est," dicunt. "Sī quis Romanus iam vivat, fortasse eōs illīc inveniēmus." Navēs quae in portū manēbant fractae erant. Diū ambulatōres laborābant dōnec ūna navīs navigāre parabāt. Tum navem ascendebant.

"Mox Neapolī perveniēmus," dicit Caecilius. "Tum fortasse sciēmus quid accidit. Fortasse hominēs Neapolitanōs nōs adiuvābunt!" Subitō, navem alteram vidēbant. Illa navis celeriter navem ambulatōrum accēdēbat. Dum ambulatōres navem alteram spectābant, subitō multae sagittae ad navem eōrum volābant. Sagitta unum ex ambulatōribus īcit. Sed ambulatōr dolorem nōn sentit, nec fluit sanguis dē corpore eius.

"Nihil mē vulnerāre potest!" clamābat ambulatōr. Tamen navis altera prope navem ambulatōrum navigābat. In illā nave sunt piratae! "O nautae," dicit unus ex piratīs. "Dāte nobis omnia aura, aut vōs necābimus!" "Habēmus nullum aurum," Caecilius respondit. "Tum vōs moriēminī!" pirata clamat.

Ridet Caecilius. "Tu, O pirata, nōs necāre nōn potes! Iam mortuī sumus!" "Tum iterum tē necābō!" inquit pirata, et sagittam ad Caecilum mittēbat. Sagitta Caecilium in corde iciēbat. Sed Caecilius dolorem nōn sentiēbat, et nullum sanguinem fluēbat. Sagittam Caecilius dē corpore removēbat et iterum ridēbat. Piratae stupēbant. "Dī immoralēs!" clamābat dux. "Vere vōs mortuī estis! Deī vōs maledixērunt. Nefas est mortuīs ambulāre. Sī nōs necāre nōn poterimus, fortasse vōs Neptūnō dabimus!"

Piratae in flammās sagittās ponēbat, et ad navem ambulatōrum eās mittēbant. Mox navis ardēre coepit. "Celeriter navigāte!" clamābat Caecilius. "Remigāte! Remigāte!" Multī ex ambulatōres navem remigābant, dum alterī aquam ad flammās dābant. Navis piratārum etiam enavigābat, quod piratae tam territī erant.

Chapter 9

hospes praeclarus


Caledōnia in culīnā est. Hodiē hospes praeclarus cum Cornēliīs cēnābit, et Aurelia optimam cēnam expectabit. Nunc Caledōnia pāvōnem coquit, quod necesse est iam diū pāvōnem coquere. Posteā holera coquet. Iam olivās et farcīmina, quae gustātio erunt, parabāt. Māla Pūnica et māla Persica in secundā mensā servīet.

Hospes in atrīo cum Cornēliō et Aurēliā et līberīs est. Nomen eī est Titus Aurēlius Fulvus, et Titus frater Aurēliae est. Titus Aurēlius est vīr praeclarus. Erat legatus Legionis III Gallicae et contrā Parthiīs bellum gerēbat. Nunc est gubernator Hispaniae Ceterioris Praetereā, Titus amicus imperatoris Titī Flāviī Vespasianī est.

Titus multās fābulās dē bellum et itinera eius narrābat, et līberī attente audiēbant. Titus līberīs gladium suum mōnstrābat, quod diū milēs in exercitū erat. Subitō servus nōmine Geta in atrium currēbat. Post Getam erat Dāvus. Vix spīrāre poterant. Cornēlius stābat. "Quid est?" rogābat. "Sunt… sunt… sunt hominēs mortuī!" dicēbat Geta.

Cornēlius nōn comprehendat. "Mortuī? Quis est mortuus?" "Minimē, domine. Omnēs servī et omnis familia tutī sunt," Dāvus respondēbat. "Sed – quomodo dicō – sunt vīrī quī mortuī sunt. Hī virī mortuī sunt, sed ambulant." "Sī ambulant," interpellābat Titus, "certē vīvī sunt."

"Sciō, domine. Sed forīs custōdēs gladiīs feriēbant et erat nihil sanguinis. Illōs vulnerāre nōn possumus! Nunc ad vīllam appropinquant." "Aurēlia," dicit Cornēlius, "hīc mane cum liberīs. Tite, precor, mecum venī." Titus et Cornēlius ex ianuā ībant et circumspectābant. Agrī plēnī ambulatōrum erant! Custōdēs Titī fortiter contrā ambulatoribus pugnābant, sed frustrā. Ubi milēs unum ex ambulatōribus feriēbat, ille nōn cadebāt. Ille lente ad villam ambulābat.

"Necesse est nōbīs statim discedere," dicēbat Titus. "Necesse est mihi, et necesse est familiae, Romam redīre. Necesse est mihi imperatorem monēre!"

Chapter 10

dicessio


Cornēlius villam intrat. Omnibus servīs ancillīsque mandata dat. "Syre," raedariō clamat, "tibi parāre raedam iubeō. Dāve, necesse est tibi equōs parāre. Caledōnia, cibum ferte et in raedā pone." "Pater," dicit Mārcus, "quid facimus? Cūr parāre raedam Syrō iubes, et Davō equōs parāre, et Caledōnia cibum ferre? Ubi īmus?" "Discedēmus statim ā villā, et quam celerimē Romam iter faciēmus."

"Sed cūr?" rogat Cornēlia. "Difficile est explicāre. Forīs sunt hominēs alienī. Videntur mortuī esse, sed ambulant. Necesse est mihi imperatorem monēre." "Sed cūr manēre non possumus? Nonne Romam sine nōbīs iter facis?" "Nōn est tutus in hāc villā," inquit Cornēlius. "Nunc, quam celerrime, pone omnēs vestēs et librōs et cetera in cistā et ad raedam fer cistam."

Cornēlia patrem territum esse videt, et nihil magis dicit. Mox familia et cistae in raedā sunt, et Cornēlius et Titus familiam ex villā ad raedam ducunt. Sextus circumspectat, quod hōs hominēs alienōs vidēre vult. Ut spectat, vocem audit: "Sexte! Care Sexte!" Sed incertus est Sextus. Audiēbatne vocem, aut nōn? Iterum ambulatōrēs spectat. "Quam celerrime," clamat Titus, et Sextum in raedā tolit. Syrus raedarius equōs incitat, et familia villam relinquit.

quid agis?


MĀRCUS: Salve, Sexte. Quid agis hodiē?
SEXTUS: Hodiē laetus sum. Romam iter facimus! Quid tū agis?
MĀRCUS: Sum sollicitus. Māter et pater etiam valdē sollicitī sunt. Nonne dē ambulatoribus sollicitus es?
SEXTUS: Certē, sed fortasse ambulatorēs malī nōn sunt.
MĀRCUS: Profectō valdē malī sunt! Eōsne nōn spectābas?

AURĒLIA: Salve, Cornēlia. Quid agis hodiē?
CORNĒLIA: Defessa sum. Nōn est bonus diēs. Nolō villam discēdere. Nolō Flaviam discēdere. Quam misera sum!
AURĒLIA: Fortasse in raedā dormīre debes. Melius sē habēbis sī dormis.
CORNĒLIA: Dormīam, sed nōn melius sē habēbō. Cum Flaviā esse volō!

AMBULATOR I: Salve, amice. Quid agis hodiē?
AMBULATOR II: Nesciō. Adhūc nesciō quid nobis accidit.
AMBULATOR I: Etiam nesciō. Sed laetus sum quod nōn mortuus sum.
AMBULATOR II: Sed mortuī sumus!
AMBULATOR I: Fortasse. Sed nōn mortuus sentiō. Movēre et dicere et putāre possum.
AMBULATOR II: Eheu! Quid sumus?

Chapter 11

adventus ambulatōrum


Haec accident prius ante fabulam quae "hospes praeclarus" nominat.

Postquam ambulatōrēs ā piratīs fugiēbant, ad litus proximum navigābant. Propter pugnam cum piratīs, nesciēbant ubi erant.

Caecilius in litore stābat et vidēbat ad sinum. Decēns, amicus Caecilī, prope Caecilium stābat. "Ubi sumus? Certē nōn est Neapolis. Stultōs piratās! Cur navem nostram oppugnābant?"

"Cēnseō nōs prope Baiās esse," dicēbant Caecilius. "Ecce! Illīc trāns mare Vesuvius est."

"Quid nunc faciēmus?" rogābat amicus.

"Ibīmus in hanc silvam. Videtur formam nostram hominēs terrēre. In silvā nōs cēlābimus. Nēmō nōs vidēbit."

Ambulatōrēs silvam intrābant. Prope flumen sedēbant et inter sē conversatiōnēs habēbant. "Vesuvius ērumpēbat, ut scimus. Cinerēs urbem nostram tegēbant. Haec meminimus, sed postquam -- nihil, donec ē cineribus surgebāmus. Et nunc, necesse nōbīs est nec spirāre, nec edēre, nec bibere, nec dormīre. Nēmō nōs vulnerāre potest, quod nōn sanguinamus. Ille pirata, ubi nōs videbāt, perterritus erat. Cur? Pellēs nostrae color cineris sunt! Fortasse hic color pellis aliīs hominibus terret."

Ipsō tempōre, vīr ē silvā apparēbant. Vīr ambulatōres spectābat, et paulisper stupēbat. Subitō sē vertēbat et in silvam currēbat.

Caecilius dicēbat, "Amicī, sequamur illum vīrum. Fortasse ad oppidum nōs ducet!"

Itaque ambulatōrēs post virum currēbant. Mox ē silvā exībant et magnam villam vidēre poterant. Ille vīr alterum vīrum appropinquābat, et dicit, "Dāve! Ecce hōs hominēs! Mē ē silvā sequebantur!"

"Quid faciēbas in silvā, Geta?" "Ego… tantī nōn est. Sed ecce! Ecce pellēs eōrum!"

Vīr nomine Dāvus clamat, "Custōdēs! Villam defendete!" Subitō militēs ambulatōrēs petēbant.

"Nolīte pugnare!" Caecilius dicēbat. "Hī sunt militēs Romānī. O militēs, vōs nōcere nolumus. Nolīte nōs oppugnāre!"

Sed militēs nōn audīēbat et ambulatōrēs oppugnābant. Militēs, servī, et multī hominēs ceterī hūc illūc currēbant. Familia ē villā apparēbant et ad raedam currēbant. Una ex ambulatōribus familiam vidēbat et exclamābat, "Sexte! Care Sexte!"

Postquam raeda discedebat, illa ambulatōr lacrimāre coēpit. "O Sexte, mī filī. Tu es vivus! Tē iterum reperīam! Tē reperīam!"

Chapter 12

per Viam Appiam


Cornēliī et Titus Aurēlius Fulvius in raedam per Viam Appiam Romam iter faciebant. Titus nuntium ad imperatorem mittēbat, quod dē periculō ambulatōrum imperatorem monēre volēbant. Nuntius, legatus Titī, equum celerrimum habet, sed raeda Cornēliī etiam equōs celerēs habēbat. Syrus radarius magnā cum arte quam celerrime Romam agitābat.

Familia sermōnem inter sē habēbat. Titus et Cornēlius dē ambulatōrēs narrābant, et Aurēlia et liberī intentē audiēbant. Tum Marcus inquit, "Sed quid illī sunt? Suntne vivī? Suntne mortuī?"

"Nesciō," dicēbat Cornēlius. "Sed valdē timēbam. Hī ambulatōrēs mortuī vulnerārī nōn possunt, sed arma nōn habēnt. Pellēs eōrum color cineris est, sed Latinē bene dicunt."

"Sī arma nōn habēbant," dicēbat Cornēlia, "cur discedimus? Fortasse illī hominēs periculosī nōn erat."

"Tū, mea filia, eōs nōn vidēbas. Nōn sunt hominēs; hoc certē sciō."

Sextus, quī diū sedēbant et nihil dicēbant, subitō susurrābat. "Putō unam ad mē clamāvisse."

Erat silentium longum dum omnēs ad Sextum stupēbant.

"Sexte," rogābat Cornēlius, "quid audiēbas?"

Faciēs Sextī alba ut nix erat. "Putō," dicēbat, "putō mē vocem matris meae audīvisse. Vōx clamabānt 'Sexte! Care Sexte!'"

Nemō diū dicēbant.

"Sexte," clēmenter susurrābat Aurēlia, "scis matrem Pompeiīs–"

"Sciō!" Sextus interpellābat. "Ego sciō matrem Pompeiīs vītā excēdere! Sciō mē numquam iterum eam visurum esse! Sed etiam sciō quid audiverim! Erat vox matris meae!"

Tum Sextus lacrimāre coepit. Omnēs tacēbant. Sonitus solus ungulārum equōrum erat.

Chapter 13

heri et hodiē II


Hodiē Cornēlius et Aurēlia Romam iter faciunt. Heri nōn iter fēcērunt. Heri in atriō villae sēdērunt.

Hodiē Marcus epistulam scribit. Heri nōn epistulam scripsit. Heri in silvā lusit. Hodiē Sextus in raedā est. Heri nōn in raedā fuit. Heri in villā fuit.

"Heri," dicit Cornēlia, "currere in agrīs potuī. Hodiē nōn currere possum. Hodiē in raedā sedeō." "Heri," dicunt ambulatōrēs, "Pompeiīs stetimus. Tum trans mare navigāvimus. Hodiē Baiīs sumus."

Titus dicit, "Heri ad imperatorem nūntium mīsī. Hodiē cum Cornēliīs Romam eō. Crās ego ipse ad imperatōrem dicēbō." Militēs dicunt, "Herī ambulatōrēs Baiīs pugnāvimus. Hodiē protegimus nuntium gubernatoris."

oppugnatiō


Erat septima hōra. Raeda per Viam Appiam ībat. In raedā, Cornēlius epistulās legēbat. Aurēlia suēbat. Titus librum legēbat. Trēs līberī dormiēbant. Subitō raeda sistit. Cornēlius ē fenestrā spectāvit. "Cur sistimus? Procul Romā sumus." Ianuam Cornēlius aperuit, et cum Titō ē raedā dēscendit.

Subitō erant clāmorēs et hinnitūs equōrum. Līberī ē somnō surrexērunt, et Sextus, ubi clamōrēs audīvit, raedam exīvit. "Quid est?" rogāvit. "Sexte!" clamāvit Titus, "redī in raedam!"

Sextus tamen nōn Titō paruit. In viā ante raedam multī ambulatōrēs mortuī erant. Lentē processērunt, bracchiīs extentīs. Clamāvērunt ambulatōrēs, "CERĒBRA! CERĒBRA!" "Syre," clamāvit Cornēlius raedariō, "converte hanc raedam! Quam celerrimē!"

"Domine," respondit raedarius, "convertere raedam nōn possum. Hīc via angusta est, et fossae iuxta viam valdē altae sunt." Sextus post raedam spectāvit. "Ecce!" clamāvit. "Sunt etiam ambulatōrēs post nōs!"

Ambulatōrēs nunc undique erant. "CERĒBRA! CERĒBRA!" clamāvērunt. Titus et Cornēlius gladiīs et Syrus baculō contrā ambulatōrēs frustrā pugnāvērunt. Ambulatōrēs lentē ad raedam procedēbant. Syrus ad terram cecidit, et unus ex amulatōribus eum momordit! Syrus dolore exclamāvit.

Subitō ex nihilō iuxta raedam apparuit senex. Hic senex pallium caeruleum et petasum cum acumine gessit, et erat in manū eius baculum quod caeruleam gemmam in summō tenuit.

"Ignem Volcanī!" clamāvit senex. Gemma eius fulsit. Statim flammae raedam et familiam circumstetērunt. Ambulatōrēs nōn iam movēbant, quod ignem timuērunt. Senex ianuam raedae aperuit. "Mēcum venīte sī vivere vis!" dixit.

Chapter 14

caupōna magica


Āb igne protectī, senex et familia in silvam ambulāvērunt. Cornēlius et Titus Syrum raedarium tulērunt, quod ille, morsus āb ambulatōre, ambulāre nōn potuit. Diū in silvā tacitē ambulāvērunt. Tandem, Mārcus dīxit, "Gratiās tibi agō, senex, quod āb ambulatōribus nōs servāvistī. Sed quis es? Quomodo illum ignem fēcistī?"

Senex rēspondit, "Omnia explicābō cum primum nōs omnēs tutī sumus. Nunc tace!" Mox prope arborem ignentem sistērunt. Ecce! In arbore ianua erat. Senex ianuam aperuit et intrāvit.

Familia ianuam intrāvērunt et stupuērunt. Intrā arborem erat caupōna magna. Sed viatorēs in hāc caupōnā erant insolitī. Ante focum cyclōps sedēbat, quī cum sangisugō sermōnem habēbat. Erat phantasma, quod per murum apparūit. Hominēs qūi petasōs et palliōs similis senī gerēbat ad mensās cenābant.

Ūnus dē hominibus Syrum ad aliam cameram portāvit. "Raedārium curabimus. Nōmen mihi est Simon," dīxit senex. "Haec caupōna mea est. Tutī hīc estis." "Sed quī sunt hī hominēs?" rogāvit Cornēlius. "Cur vōs vestēs insolitae geritis? In hāc caupōnā sangisugus et cyclops est…"

"Nōs," dīxit Simon, quī sē et aliōs hominēs indicāvit, "sunt magī. Haec caupōna locum tutum est prō magīs et creātūrīs magicīs. Nisi vōs hīc tulissem, mortuī fuisses." "Sed magī nōn sumus!" clamāvit Cornēlius. "Vere?" magus rīsit. "Certē tu, Cornēlī, nōn magus es. Sed Sextus…"

"Tacē, amābō!" interpellāvit Sextus. Cornēlius, Aurēlia, et Titus puerum spectāvērunt. "Hem! Fortasse Sextus vōs dē dōnō suō narrabit. Sed Sextus solus homō magicus in familiā tuā nōn est." Hōc auditō, Aurēlia subitō lacrimāre coepit.

Chapter 15

fabula Aurēliae


In cubiculō caupōnae, Aurēlia in lectō sedēbat. Nōn iam lacrimābat, sed tamen tristissima erat. "O care Cornēlī, mī coniunx, amabō – mihi ignosce!" susurrāvit. "Diū aliquid tē cēlavī. Nunc necesse est mihi omnia narrāre.

"Mea mater" -- ad Titum specāvit -- "noster mater artēs magicās exercuit. Exercuit clam, quod -- ut scis, Simon -- perīculōsus artēs magicās in pūblicō exercēre. Temptāvit mē illās artēs docēre, sed nōn aliquid magicum facere possum. Illud donum nōn habeō. Sed nonnumquam ubi fīlius aut filia magicum nōn habēt, nepōtēs habēbunt." Mārcus Cornēliam spectāvit, et Cornēlia Mārcum.

"Mea uxor," respondit Cornēlius, "cur hunc ā mē cēlāvistī? Nihil meā refert. Tē amō, et semper tē amābō! Etsī mater tua aut Mārcus aut Cornēlia magī sint, famīlia sumus. Tū etiam, Sexte." "Sed nunc," dīxit Simon, "aliae rēs dicere neccesse est nobis. Brēvī tempore illī ambulatōrēs Romam et omnēs Romānōs dēlebunt nīsī aliquis aliquid faciet."

"Quid facere possumus?" rogāvit Titus. "Ambulatōrēs quōs hodiē pugnāvimus mē terruērunt magis quam illī quī heri vīllam advēnerunt!" Simon Titum spectāvit. "Vōsne ambulatōrēs heri concuristis? Ubi?" "Advēnērunt vīllam meam Baiīs," dīxit Cornēlius. "Sed illī similēs hīs nōn erat. Illī 'CERĒBRA' nōn clamāvērunt; bene Latinē dīxērunt." "Nescīvimus dē illīs ambulatōribus," mussāvit Simon. "Hoc nuntium Romam ferre necesse est nobis celeriter!"

Chapter 16

sumne magus?


Illō nocte Mārcus et Sextus dormīre nōn poterant. In cubiculō caupōnae dē multīs rebus dicēbant. "Cēnsēsne mē magum esse, Sexte?" rogāvit Mārcus. "Quomodo scīre possum?" Sextus respondit.

"Versipellis es." "Ita, versipellis sum; sed cūr igitur dē magīs mē rogās?" "Egōne tē vexō? Cur dē hōc dicere nōn vis? Esne dē aliquō īrātus?" "Minimē, Mārce. Volō dormīre."

Erat silentium. Deinde iterum Sextus dīxit. "Mārce, habēs matrem patremque. Pater meus in Āsiā est, et mater mea…. Habēs villam Baiīs, et domum Romae. Pater tuus senator est. Gēns Cornēlia est antiqua clāraque apud Romānōs. Tū omnia habēs, sed ego solam unam rem habeō: artem magicam. Sum versipellis. Sī magus sis, quid pecūliaris mihi?"

Mārcus diū tacēbat. "Sexte, tū meus amicus optimus es. Es magis quam versipellis. Es fortis atque iocōsus. Hominēs malōs simul pugnēmus! Magus et versipellis! Caterva optima!"

Sextus risit. "Minimē. Versipellis et magus." "Satis bene," Mārcus dīxit. "Versipellis et magus." "Dormī bene, Mārce." "Dormī bene, Sexte."

consilium


In atriō caupōnae, Titus et Cornēlius et Simon magus consilium capiunt. Cornēlius fabulam dē ambulatōribus prope villam narrat. "Nuntius, quem ad imperatorem misī, mox Romam adveniet," dicit Titus. Censēsne imperatorem eī creditūrum esse?" rogat Simon. "Spērō. Imperator mihi confidit. Certē nuntiō meō credet."

Simon respondet, "Spērō etiam. Nunc trēs rēs facere nobis necesse est. Primum Roma protegenda est. Deinde, necesse est invenīre unde vēnērunt ambulatōrēs. Postrēmō, neccesse est aut pacem facere cum ambulatōribus aut omnēs ambulatōrēs necāre." "Quid dē duōbus generibus ambulatōrum?" rogat Cornēlius. "Cur duō genera sunt?" "Nesciō. Igitur falcōnem ad vatēs nostrōs misī. Fortasse aliquid invenīent."

"Misistī falcōnem?" "Certē! Falcōnēs callidissimī animalium et celerrimī avium sunt!" Ipsō tempore, falcō ad fenestram apparēbat. "Optimē!" dicit Simon. "Vatēs falcōnem remisērunt!"

Chapter 17

villa Baiīs


Interim ambulatōrēs Pompeianī in villā Corneliōrum manēbant. Diēs iam paucōs villam hortumque cūrāverunt. Servōs atque ancillās benignē tractāverunt. Sed nōn consilium cēperunt dē quid prōximē facient. Caecilius igitur omnēs ambulatōrēs convocāvit. "Consilium habeō. Clarē, nōn est sapiens aliōs hominēs apertē appropinquāre. Necesse est nōbīs sēcrētō laborāre. Sed, sī imperator nescit quid nōbīs accidit, necesse erit nōbīs eum narrāre."

Decēns nunc dīxit. "Habeō consilium in animō. Mittamus paucōs nostrī Romam. Iter faciemus in silvīs agrīsque, nōn per viās urbēsque. Iter faciemus nocte, et interdiū nōs celābimus. Ubi ibi advēnimus, imperatorem invēniemus et eum certiorem faciēmus. Fortasse nōbīs nōn credet. Fortasse eum terrēbimus. Sed utique temptābimus fas facere."

Caecilius Decentem audīvit. "Quid vōs omnēs dē hōc consiliō censetis?" Omnēs ambulatōres cum Decente consensērunt. Rogāvērunt etiam Caecilium hanc manum ducere. Caecilius dīxit, "Egō consentiō hanc manum ducere. Discēdimus hāc nocte."

tandem Romam


Māne Cornēliī et Sextus et Simon Romam īre parāvērunt. Vatēs, viā facōnis, Simonem narrāvērunt omnēs magi et creātūrae magicae Romae crās conventūrus esse. "Sed quōmodo," dīxit Sextus, "ūnam diem Romam advenīre poterimus? Nam raeda nostra adhūc in Viā Appiā est!"

Simon rīsit. "Ecce artēs magicae!" Baculum sustulit et clamāvit, "Ianuam Mercuriī!" Subitō ianua apparuit in mediā caupōnā. "Eamus!" clamāvit Simon et ianuam aperuit.

Cornēlia per ianuam spectāvit. Ultrā erat āter. "Quō īmus? Est āter ut nōx, sed sol lucet nunc." "Apparēre in mediā urbe nōn est bonum consilium. Haec ianua nōs prope urbem ponēt, sed nōn in urbe. Parātisne?" Per ianuam magicam omnēs lente ambulāvērunt.

Chapter 18

in catacumbīs


Cum prīmum omnēs per ianuam ambulāverunt, ēvānescuit. "Sōlem Apollinis," Simon susurrāvit, et gemma in summō baculō fulsit. Erant sub terrā. Undique sepulcra erant. "Ubi sumus?" rogāvit Tītus. "Haec sunt catacumbae iuxtā Viam Appiam," dīxit Simon. "Hinc ad Portam Capēnam facile ambulāre poterimus. Mē sequiminī."

Dum ambulāvērunt, praeterīvērunt multās aliās viās. In tenēbrīs Sextus putāvit vocēs audīre et aliquid conspicere. "Simon!" dīxit. "Putō aliquem alium hīc esse!" Simon oculōs clausit et in āerem baculum iēcit. "Vīsum Dianae!" susurrāvit et circumspectāvit. Tum magnā cum voce clamāvit, "Ambulatōrēs! Sē patefacite!"

Vox ē tenēbrīs vēnit. "Nolumus vōs nocēre. Volumus sōlum quid nobis accidit intellegere." Caecilius et quattuor ambulatōres ē tenebrīs apparuērunt. "Hī sunt ambulatōres quī ad villam meam Baiīs vēnērunt," dīxit Cornēlius. "Et nōs oppugnāvistis!" respondit Caecilius. "Nolūimus vōs nocēre, sed nōs oppugnāvistis." "Errāvimus," dīxit Cornēlius. "Nōbis paenitet. Sed unde vēnistī? Nam ambulatōrēs aliī nōs oppugnāvērunt, et dissimilis tibi sunt."

Itaque Caecilius eīs omnia narrāvit -- dē Pompeiīs, dē Vesuviō, dē pirātīs, dē adventū Baiīs. Simon intentē audīvit. Tum Caecilius rogāvit, "Sed sunt aliī ambulatōrēs?" "Ita, sed dissimilis vōbis. Nec rectē Latinē dicere nec bene ambulāre possunt. Sōlum dicunt 'CEREBRA!' et hominēs mordent." "Est nuntium pessimum. Necesse est superāre illōs ambulatōrēs scelestōs. Adiuvābimus."

Chapter 19

Forum Appiī


Quadrāgintā mīlia passuum infrā Romam, mīles nomine Lucius in cubiculō caupōnae ē somnō surrexit. Erat eī prīmus diēs in oppidō Forō Appiī. Hodiē novum ducem occurret, nam Lucius ad oppidum custōdiendum missus erat.

Mīlitēs quī erat custōdēs Forī Appiī occupātī sunt. Multī viātōrēs, multī mercatorēs, et multī nautae Forum Appiī cotidiē advēnērunt. Dux Lucium ad extremum oppidum mīsit, nam necesse erat custōdibus viātōrēs in Viā Appiā spectāre. Lucius erat ūnus ē tribus mīlitibus quī ibi positī sunt. Mīlitēs prope Viam Appiam stābant. Viātōrēs hūc illūc īērunt. Subitō hōrā quintā ingēns turba hominum ad oppidum cucurrit. Virī feminaeque mīlitibus clamāvērunt, "Adiuvāte! adiuvāte! Hominēs alienī nōs oppugnant!"

Lucius sibi putāvit, "Quid hōs terruit? Suntne hodiē lātrōnēs in viā? Lātrōnēs nocte laborāre solent." Subitō Lucius vocēs audīvit: "CERĒBRA! CERĒBRA!" Ambulatōrēs lente appropinquavērunt bracchiīs extentīs. Cēterī mīlitēs mox advēnērunt, et contrā ambulatōribus pugnāre coepērunt. Tamen mīlitēs ambulatōrēs superāre nōn potuērunt. Multī mīlitēs periērunt.

Lucius fortiter pugnāvit, sed nulla arma ambulatōrēs nocuērunt. Tandem Lucius ad terram cecidit. Ūnus ēx ambulatōribus eum momordit, et mox Lucius iterum surrexit. Pellis eius color cineris erat. "CERĒBRA!" clamāvit Lucius. Ambulatōrēs lente Romam procēssērunt.

Simon magus docet


In atriō Cornēlianō Simon Magus in magnā sellā sessit. Cornēlia Mārcusque in atriō ante Simonem stetērunt. Aurēlia mater dē angulō spectāvit. "Tempus est," Simon dīxit, "invenīre sī aut tū, Cornēlia, aut tū, Mārce, magus sit. Paratisne?" Cornēlia ad matrem aspexit, et Aurēlia nūtāvit. "Parata sum," dixit Cornēlia. "Paratus sum," dixit Marcus.

"Satis bene," dīxit Simon. "Primum vōs incantāmentum dē igne docēre temptābō. Ambulātōrēs ignis terruit, itaque hoc incantāmentum utillimum erit." "Quōmodō ignem dē nihilō faciō?" Cornēlia rogāvit. Simon mentum fricuit. "Nihil de nihilō fit. Omnēs artēs magicae dē deīs fit. Sed sōlum aliquī hominēs magicam facere possunt." "Possumusne moenia ignis creāre, ut tū fēcistī?" rogāvit Mārcus.

"Vidēbimus. Creāre moenia ignis, necesse est baculum magicum habēre." Simon baculum cum gemmā caeruleā in summō sustulit. "Sed sine baculō, magus pilam ignis creāre potest." Simon stetit et baculum in pavimentō posuit. "Mē spectāte," inquit. Magus pēdem dexterum paulō ante sinestrum posuit. Manūs ante pectorem tenuit. Spirāvit altē, et celeriter manūs sūprā caput sustulit et exclamāvit, "Ignem Volcanī!" Pīla ignis in manibus appāruit, quam in āere iēcit. Tunc manūs acriter plausit, et pīla ignis ēvānuit. "Nunc temptābitis, līberī." Cornēlia Simonem attente spectāvit. Caute motūs magī imitāta est. Subitō parva pila flammae in manibus apparuit, sed celeriter ēvānuit. Mārcus etiam motūs magī imitātus est, sed nullās flammās fēcit.

"Bene factum, Cornēlia," dīxit Simon. Sed Mārcus irātus erat. Manūs idenditem movit, et "Ignem Volcanī!" exclamāvit. Adhūc nullae flammae appāruērunt. "Nōn hoc facere possum! Cornēlia statim ignem creāvit, sed nōn possum. Eheu! Numquam poterō!"

Cornēlia exercebat, et Simon ad Mārcum ambulāvit. "Iterum temptā, Mārce. Hīc pēdem dexterum ponē. Tenē manūs ante pectorem -- minimē, paulō altior. Nunc exclamā." "Ignem Volcānī!" Mārcus magnā cum voce exclamāvit. Ecce! Pīla ignis in manibus appāruit. Mārcus matrem conspicit. Aurēlia tam laeta erat ut lacrimāret.

Chapter 20

Titus et Titus


Titus Aurēlius Fulvus, frater Aureliae et gubernator Hispaniae Certioris, in aulā imperatorem expectāvit. Aula in Monte Palātīnō erat, et Titus numquam domum maiorem vīserat. "Mī amice," dīxit imperator, quī nunc conclāvem cum quattuor lībertīs intrāvit, "quam libenter tē videō!"

"Avē, mī imperator," dīxit Titus gubernator. "Sīs, sedē," respondit Titus imperator, quī ipse etiam sessit. "Volō tēcum dē familiā et multis cēterīs dicere, sed nōbīs necesse est dē…. quid illōs nomināvistī?" "Ambulatōrēs, domine, aut ambulatōrēs mortuī. Nuntius meus tē dē illīs certiorem fēcit, sed magis est. Ambulatōrēs, ut videtur, duōrum generum sunt." "Duō genera?" rogāvit imperator.

"Verē, domine. Genus prīmum, dē quō nuntius tē narrāvit, Latīne rectē dīxit. Hī sunt quī Baiīs apud sororem meam occurrimus. Sed dum iter fēcimus in Viā Appiā, alterōs ambulātōrēs occurrimus. Illī nōn Latīne dicunt, sed solum unum verbum. Semper clamant 'CERĒBRA!' Praetereā illī ambulatōrēs hōminēs mordent." "Hoc genus sēcundum valdē perīculōsum esse vidētur. Hodiē nuntius dē Forō Appiī hīc advēnit et talēs ambulātōres dēscrīpsit. Oppidum oppugnāvērunt et multōs necāvērunt."

"Ēheu!" inquit gubernator. "Illī delendī sunt." "Ut dicis," respondit imperator. "Habēsne consilium?" "Fortasse," dicit gubernator. "Necesse est tibi aliquōs hominēs occurrere. Forīs sunt." "Maximē. Fer eōs intus." "Simon!" exclamāvit Titus gubernator, et subito in mediō conclāve apparuērunt magus et ambulātor Caecilius. "Domine," dīxit Simon, "tēcum nōbīs dicendum est."

Chapter 21

Ordo Falconis


Simon, Cornēlius, Titus gubernator, Titus imperator, et sex hominēs aliēnī in aula imperatoris erant. Simon magus, dux Ordinis Falconis, congressus incēpit.

"Sodālēs magicī," dīxit, "omnēs scitis cur hodiē hīc convēnerimus. Et scitis imperatorem nostrum Titum Flavium Caesarem Vespasianum Augustum. Domine, sumus Ordo Falconis. Diū nōs cēlavimus, sed hodiē tēcum et cum omnibus Romanīs stamus. Sum Simon, et dux magōrum sum. Aliī nomina sua tradent."

"Nomen mihi est Syphax, et dux sanguisugōrum sum." "Nomen mihi est Laurentia, et dux phantasmatum sum." "Nomen mihi est Remus, et dux versipellium sum." "Nomen mihi est Polyphemus, et dux cyclopum sum." "Nomen mihi est Cassandra, et dux vatium sum." "Et nomen mihi est Caecilius, et dux ambulatōrum Pompeianōrum sum."

Dīxit Simon imperatorī, "Ut prius tē explicāvī, Caecilius ambulātōr bonus est, quod Pompeiīs habitāvit. Scelestī ambulatōrēs olim erant hominēs quī Herculaneō habitāvit. Cassandra omnia explicabit." "Ubi Mōns Vesuvius ērupit," dīxit Cassandra, "numen montis multīs hominibus vītam dēdit. Sed etiam numen nefās ē monte effūgit. Fortasse dī rēs scelesta clauserant. Hoc numen Pompeianōs tegere nōn poterat, quod cinis eōs texit diē primō. Sed cinis Herculanaeōs dōnec diē secundō nōn texit, itaque numen nefās eōs cēpit. Curāre Herculanaeōs nōn possumus."

"Vobīs omnibus multās gratiās agō," dīxit imperator. "Habētisne consilium ad istōs necandōs?" "Fortasse, domine. Scimus ignem istōs terrēre. Fortasse ignis istōs nocēre potest. Istī ambulatōrēs nunc Romam per Viam Appiam procedunt. Sī nōs Ordinis et militēs Romanī in sepulcrīs et catacumbīs iuxtā viam nōs cēlabimus, istōs cingere poterimus."

"Satis bene est," respondit imperator. "Iubēbō cohortēs praetōrianās vōs adiuvāre. Quidquid accidet, urbs ā istīs ambulatōribus Herculanaeīs nōn intranda est."

Chapter 22

circum urbem (cum versipellibus)


Intereā Sextus, Marcus, et Cornelia ante Curiam sessērunt. Forum plēnum hominium erat, quī ā aedificiō ad aedificium properāvērunt. Sed in prōximō stetērunt quinque hominēs Romānī, quī nōn movēbant. Hī hominēs, trēs virī quī togās virilēs gessērunt, et duae feminae in stolīs caeruleīs, omnia aedificia et omnēs hominēs ceterōs attente spectāvērunt.

"Putasne," dixit Cornēlia, "illōs hominēs Romam cum Simone Magō vēnisse? Putō magnam urbem eōs terrēre."

"Fortasse," respondit Mārcus. "Debēmusne eīs dicere?"Marcus ad quinque hominēs appropinquāvit. "Avē, civēs," dixit. "Estne haec primum tempus vobīs Romae?"

Unus ex hominibus respondit. "Avē. Ita, numquam ante Romam visitāvimus. Habitātisne tū et amicī tuī Romae?"

"Certē," dixit Mārcus. "Pater meus est senator Romanus, Gaius Cornēlius nomine. Haec est soror mea nomine Cornēlia, et hic est amicus meus nomine Sextus. Pater meus et avunculus Titus in Curiā cum imperatore sunt."

Vir Sextum spectāvit. "Hem! Tu Sextus es. Senex nomine Lycus olim prope Pompeiōs potionem tibi dēdit, verē?"

Sextus stupuit et oculī eius ingentēs fit. "Quōmodō illam rem scis? Illam fabulam solī Marcō narrāvī!"

"Iulius Lycus amicus nobīs erat. Erat versipellis praeclarus. Bene est tandem tē convenīre."

"Vōs etiam versipellēs sunt?" rogāvit Sextus, valdē commotus. "Numquam ante alius versipellis convēnī!"

"Laetī etiam sumus quod tē convēnimus," inquit versipellis. "Nomen mihi est Fulvus. Mēcum sunt coniunx mea Cana, frater meus Fuscus, et amicī nostrī Bestia and Brutus. Fortasse tū et amicī tuī nōbiscum circum urbem ambulāre possunt? Volumus urbem spectāre."

"Cornēlia dē urbe multās rēs scit," Sextus dixit. "Cornēlia, narrābisne eīs dē Forō Romanō?"

"Certē," respondit Cornēlia. "Forum Romānum est antiquissimum. Aiunt prima Curia, appellata Curia Hostilia, ā tertiō rege Romae aedificata est. Haec Curia"-- demonstrāvit aedificium post eam--- "est Curia Iulia. Est tertia Curia in Forō.

"Ut vidēs, Forum inter monte Capitolīnō et monte Palatīnō situm est," explanāvit. "Olim hic locus palus erat. Nunc, multa aedificia vidēre possumus."

"Suntne aliquot aedificia templa?" rogāvit Bestia.

"Multa templa sunt," respondit Cornēlia. "Ibi est Aedes Vestae quae est antiquissima; et ibi est Templum Divī Iuliī, quod novum est."

Per forum ambulāvērunt et multa aedificia cetera spectavērunt. Mox forum dicessērunt, et apparuit ingēns amphitheatrum. Milia virōrum laboravērunt quod hoc amphitheatrum nōndum confectum est.

"Quid est hoc?" rogāvit Fulvus, amphitheatrum spectāns. "Est ingentissimum amphitheatrum umquam vīsī!"

"Est Amphitheatrum Flavium, quod ad annum aperiet. Imperator Divus Vespasianus hunc laborem coepit, et noster imperator Titus mox aedificium conficiet."

Sub Palatinō ambulavērunt, et aliud aedificium conspēxērunt. "Sciō quid hoc aedificium esse," dixit Fuscus. "Est Circus Maximus! Amō ludōs circensēs! Fortasse mox ludōs vidēre poterimus."

"Fortasse," dixit Fulvus. "Primum necesse est nobis audīre quid Ordō Falconis facere decernet. Sī ambulatōrēs Herculaneī advenient, pugnabimus. Necesse est nōbīs ad Curiam redīre. Ibi expectabimus consilium Ordinis."

"Valēte, amicī," dixit Sextus. "Sperō mox mē vōs iterum vidēre!"

"Nōs mox vidēbis, certē," dixit Fulvus. "Necesse est mihi multās rēs tibi narrāre."

Chapter 23

adventus Pompeianōrum


Prope Portam Capenam, parva puella humī sedēbat. Hīc māter eius cotidiē florēs viatoribus vendēbat. Puella Viam Appiam attente spectābat, quod iuvenēs spectābat. Iuvenēs saepe florēs, quem uxoribus aut amīculīs dabunt, emunt. Ubi iuvēnem conspicit, puella prō matre eum indicat. Iuvenis pallium cum ploxenō gerit, quamquam diēs calida erat. Hic iuvenis solum ad terram specāvit.

"Visne florēs emere?" puella iuvēnem rogāvit.

Iuvenis caput tollit. "Gratiās agō, sed nolō hodiē florēs emere," dixit.

Puella ad iuvenem stupuit. Pellis eius color cineris erat. Ubi puella circumspectāvit, vīdit multōs hominēs in palliīs cum ploxenīs. Via plēna eōrum erat! "Mater," puella susurāvit, "possumusne dōmum redīre?"

Ambulatōrēs Pompeianōs, quī omnēs pallia gessērunt, per Portam Capenam ambulāvērunt. Magī Ordinis Falcōnis eōs ad catacumbās ā cauponā magicā mīserant. Nunc properāvērunt ad Curiam in Forō. Advēnērunt ad Circum Maximum et vertērunt ad septentriōnes. Spectāvērunt Amphitheatrum Flavianum, et tunc per Viam Sacram Forum intrāvērunt.

Ordinēs militum Rostra cīnxerant, sed aperuērunt et ambulatōrēs praeteriērunt. Titus imperator in Rostrīs stetit. Ante Rostra erant multī hominēs– militēs, magī, vatēs, et ceterī-- et multae creaturae magicae-- versipellēs, sanguisuginēs, cyclopēs, et phantasmata. Ambulatōrēs Pompeianī ad dexteram partem Rostōrum properāvērunt, ubi stetit Caecilius.

"Comitēs!" exclamāvit imperator, "nostra Roma in maximō periculō est! Ambulatorēs Herculaneī murōs nostrōs appropinquāvērunt! Crās portās nostrās advenient! Nōbīs omnibus Romam defendere necesse est! Pugnābitisne prō Romā mēcum?"

"Pugnābimus!" exclāmāvērunt omnēs.

Dum imperatōr omnibus mandata dedērunt, una fēmina dē ambulatōribus circumspectāvit. Subītō puerum quem petīverat vidēbat. "Sexte!" exclamāvit. "Mī filī!"

Sextus, quī cum versipellibus stābat, vocem audīvit. Erat similis vocī quam audīvit ubi familia ē villā fūgerat. "Māter!" Sextus exclamāvit. Puer cucurit ad matrem, mater ad filium. Dum Romānī bellum parāvērunt, mater et filius amplectī sunt.

Chapter 24

proelium ultimum


Calidus erat dies. Sol lucēbat. Sed militēs Romanī in spinīs suīs frigorum sensērunt. Multī militēs in murīs urbis stetērunt, et procul ambulatōres Herculaneī spectāvērunt. Herculaneī, dissimilēs militibus, in ordinibus nōn iter fēcit. Movērunt similis marī, nunc surgēntēs, nunc cadentēs. Videbatur esse milia illōrum, lentē Romam ambulāvērunt.

Simon et magī alterī cum militibus in murīs stabānt. Subitō unā voce magi clamavērunt, “Ignem Volcanī!” Aliī magī et militēs ē catacumbīs et sepulchrīs iuxtā Viā Appia ascendērunt, et hī magī etiam “Ignem Volcanī!” clamavērunt. Magis quam vigintī murī ignis apparuērunt, et ambulatorēs undique ignis cinxit.

“Conicite sagittās!” clamāvit imperator Titus. Sagittās flammābundās sagitāriī ad ambulatōrēs misērunt. Diū urāvit ignis, et omnēs intentē spectāvērunt. Post flammae evanescuērunt, nullī ambulatorēs in Viā Appiā movēbant. Omnēs in viā iacēbant. Romanī maximum clamōrem tollērunt! Vicērunt ambulatōrēs!

Subitō sonitum ā Forō erūpit. “CERĒBRA!”

“In Forō sunt!” clamāvit imperator. Magī omnēs magicās ianuās aperuērunt et in Forō apparuērunt. Militēs ad Forum cucurērunt.

In Forō, Caecilius et ambulatorēs Pompeianī stupēbat. “Quōmodō in Forō advēnērunt?” rogāvit Decēns.

“Nesciō,” dīxit Caecilius. Eō tempore, lupus ad ambulatōrēs appropinquāvit et transformāvit. Erat Sextus!

“Veniunt ē Cloacā Maximā!” dīxit Sextus, et cucurrit ad Basilicam Iuliam ubi versipellēs contrā ambulatorēs pugnābant. Versipellēs facēs in dentibus tenuērunt, et ardēre ambulatorēs temptābant.

Dē Rōstrīs Cornēlia et Mārcus pilās ignis ad ambulatorēs iaciēbant, et multōs ambulatōrēs necāvērunt. Simon et ceterī magī in Capitolinō stābat. Aliī murōs ignis creāvērunt, aliī gladiōs militum in gladiōs ignis tranformāvērunt. Cyclopēs fustibus ardentibus pugnāvērunt. Sangisugēs sē in vespertilionēs transformāvit, et cum phantasmatīs facēs dē caelō misērunt. Quamquam ignis eōs etiam terruērunt, Caecilius et ambulatorēs Pompeianī facēs tenuērunt et alterōs ambulatorēs oppugnāvērunt.

Diu proelium factum est, sed tandem solus unus ambulātor Herculaneī stetit. Cornēlia ultimam pilam ignis ad illum misit, et ille ad terram cecidit. Corpus illius in cineribus cremāvit.

Romānī omnēs gavisī sunt. Cornēlia et Mārcus amplexī sunt. Sextus ad matrem eius cucurrit.

“Sexte!” vox clamābat. “Heu, Sexte!”

Sextus oculōs aperuit. Mārcus super lectum stābat. “Tempus est surgere!” Mārcus inquit. “Hodiē Circum Maximum visitābimus!”

“O Mārce!” respondit Sextus. “Habuī somnium mirabile. Egō versipellis eram, et tū et Cornēlia magī erant. Romam protēgimus!”

“Stulte Sexte,” dīxit Marcus. “Versipellēs? Talis rēs nōn est.”

“Sciō, Marce,” dīxit Sextus. Ē lectō surrexit et ad atrium ambulāvit.

Mārcus solus erat in cubiculō. “Ignis Volcanī,” susurrāvit. In manibus eius pila ignis apparuit.